- SENEX
- SENEXnomen dignitatis, apud Statium l. 1. Sylv 2. v. 253.Callimachusque senex, Umbroque Propertius antro.Ad quem loc. vide Animadversiones Barthianas. Hinc Tyriorum ille supremus Mâgistratus, quem Senem tantion, spretis aliarum dignitatum nominibus, appellatum esse, ait Antoninus Hist. part. 2. tit. 17. c. 9. §. 7. Legimusque in Fortal. Fidei l. 4. c. de Divers. Paganor. in Phoenicia quosdam praeficere sibi Capitaneum, non successione hereditariâ, sed praerogativâ meritorum, quem ipsi vocant Veterem seu Senem, non tam provectae aetatis ratione, quam prudentiâ et dignitatis praeeminentiâ. Sed et notus Senex, vel Vetulus de Montanis, Aslasinorum seu Lassatinorum, de quibus suô locô, Princeps, Arnoldus Lubec. l. 3. c. 37. Princeps de Montanis, qui quâdam excellentiâ Principatus dicitur Senex. Vide de illo Guil. quoque Tyrium l. 20. c. 31. Wilh. Neubrigensem l. 4. c. 24. et Car. du Fresne ad Ioinvillam, item supra in voce Alsheich. In Ecclesiam transiit titulus, dictique sunt Senes vel Senes Episcopi, in Africa olim, Episcopi promotionis tempore coeteris antiquiores, qui eô nomine Primates erant, unde et sedes eorum Prima vocata est. Sic Silvanus modo Senx Ecclesiae Summensis, appellatur in Collatione Carthagin. I. c. 16. modo Episcopus c. 57. Γέροντες dicebantur Scriptoribus Graecis, eôdem sensu, unde Γέρων Ι᾿ννοκέντιος, in Cod. Can. Eccl. Afric. c. 90. Imo et Senex Abbas, apud Petr. Abaelarlum Ep. 8. Unde Γεροντικὸν liber, de quo diximus supra voce Geronticon etc. Vide plura supra Presbyter, et apud praefatum Auctorem in Glossario, uti de calceis Senum, supra Conipodes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.